Evangelium Secundum Lucam*

Caput 6: Versus 13

Discipulos.De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos, nominavit; unde:Sicut misit me Pater, et ego mitto vosJoan. 20.. In montem ascendens ad se vocat, elegit quos vult, quia non illorum est studii sed divinae gratiae, ut in apostolatum vocarentur; unde:Non vos me elegistis, sed ego elegi vosIbid., 15.. Non sapientes, non divites, non nobiles elegit, ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur.
(* Traductions européennes)